

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 28: Versus 13
Furati sunt eum nobis dormientibus.[AUG.]Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quae captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judaeos seduxit, unde subdit:Et divulgatum est.